anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit
Amasias filius Ioas regis Iuda
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti
autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Ioaden de Hierusalem
et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater
eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim
populus immolabat et adolebat in excelsis
cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui
interfecerant regem patrem suum
filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod
scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens
non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro
patribus sed unusquisque in peccato suo morietur
ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et
adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel
usque in praesentem diem
tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii
Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos
remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens
carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da
filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae
sunt in Libano et conculcaverunt carduum
percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum
contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum
ut cadas tu et Iuda tecum
et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et
viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae
percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt
unusquisque in tabernacula sua
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit
Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et
interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam
Anguli quadringentis cubitis
tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae
inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et
reversus est Samariam
reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius
qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt
in libro sermonum dierum regum Israhel
dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in
Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius
pro eo
vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus
est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis
reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in
libro sermonum dierum regum Iuda
factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille
fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt
eum ibi
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem
cum patribus suis in civitate David
tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum
sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia
ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam
dormivit rex cum patribus suis
anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit
Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et
uno anno
et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab
omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel
ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad
mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus
est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de
Geth quae est in Opher
vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et
quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et
non esset qui auxiliaretur Israhel
nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo
sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas
reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et
fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum
et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Israhel
dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et
regnavit Zaccharias filius eius pro eo